Evangelium Secundum Marcum*

Caput 10: Versus 28

Ecce nos dimisimus.Grandis fiducia: piscator erat, dives non erat, victum manu et arte quaerebat, et tamen confidenter dicit:Ecce nos reliquimus omnia. Et secuti sumus.Quia non sufficit sic dimittere, jungit quod perfectum est,et secuti sumus te.Quasi dicat: Fecimus quod jussisti: quid ergo dabis praemii?
(* Traductions européennes)